monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 18
Quid vetera repetam, et virtutes feminarum de libris proferam, cum possis multas ante oculos tibi proponere in Urbe qua vivis, quarum imitari exemplum debeas? Et ne videar adulatione per singulas currere, sufficit tibi sancta Marcella, quae respondens generi suo, aliquid nobis de Evangelio retulit. Anna septem annis a virginitate sua vixerat cum marito, ista septem mensibus. Illa Christi exspectabat adventum: ista tenet, quem illa susceperat. Illa vagientem canebat : ista praedicat triumphantem. Illa loquebatur de eo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel : haec cum redemptis gentibus clamitat: 'Frater non redimit, redimet homo' . et de alio Psalmo, 'Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus' . Scio me ante hoc ferme biennium, edidisse libros contra Iovinianum, quibus venientes e contrario quaestiones, ubi Apostolus concedit secunda matrimonia, Scripturarum auctoritate contrivi. Et non est necesse eadem ex integro scribere, cum possis inde quae scripta sunt mutuari. Hoc tantum, ne modum egrediar epistulae, admonitam te volo: COGITA quotidie, te esse morituram, et nunquam de secundis nuptiis cogitabis.